- BEDVINI
- BEDVINIArabes ac Saraceni, nullâ ratione, inermesque in bellum ruebant, dicentes mortem vitari non posse, fatoque omnia referents, hireinis amicti pellibus Solem orientem adorabant. Volaterran. Hi Haiapiam et Crachum versus, Arabiam incolunt, in tabernacilis degentes, unde etiam iis nomen. Auctor enim est Abrabamus Echellensis in Histor. Arabum c. 1. quos Scenitas Strabo appellat, hodie, Baduinos dici a Badia, deserto. Frequens horam mentio, aptid Rerum Hierosolym. Scriptores Silvestres Tuni dicuntur, apud Auctorem Historiae expeditionis Friderici I. Imperatoris, laudatum Canisio Antiqq. Lection. Tom. V. Cum Assassinis eos perperam confundit Ioinvilla, ad quem vide Notas eruditas Car. du Fresne, ut et infra aliquid voce Odewini.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.